qui peut me traduire ce texte ?
Quoniam29 heretici qui cathari vocantur Deum Veteris Testamenti reprobare ni-
(F° 92 r°) tuntur, hunc profanum errorem prius elucidere intendamus hoc modo, scilicet
ut prius ipsorum obiectiones velut proprios gladios in eosdem convertamus, ut gladius
eorum intrat in corda ipsorum, deinde nostris probationibus eundem Deum Veteris
Testamenti creatorem omnium visibilium et invisibilium, animarum et corporum,
Patrem Domini nostri Iesu Christi irrefragabiiter astruamus.
Notandum igitur prius quod obiectiones hereticorum in hoc capitulo ex quatuor
radicibus procedunt : Prima est ex contrarietate que videtur esse inter Vetus et Novum.-
Secunda radix est ex mutabilitate ipsius Dei, que in scripturis apparet.- Tertia est ex
crudelitate que in scripturis de ipso Deo apparet.- Quarta est ex mendatio de quo Deus
arguendus videtur.
Primo igitur obiicitur illud Geneseos tertio (3,22) : "Ecce Adam quasi unus ex nobis
factus est". Hoc dicit Deus de Adam (F° 92 v°) postquam peccavit, et constat quod dicit
verum aut falsum. Si verum, ergo Adam factus est similis ei qui loquitur, sed Adam post
peccatum factus erat peccator, ergo malus. Si dixit falsum, ergo est mendax, et malus.
Solutio : Dicimus quod loquebatur ad angelos de Adam post peccatum quod commisit
consentiendo serpenti et comedendo pomum vetitum, sed loqutus est ironice, non assertive,
sicut et Deus Novi Testamenti Matthei vicesimo : "Verebuntur Filium meum" (23,37),
quod yronice, non assertive capiendum est, cum constet… in ligno.- Eundem modum
loquendi tenuit Apostolus Prima Corinthiorum quarto (I Cor. 4,8) : Iam saturati estis,
sine nobis regnatis". Non est (F° 93 r°) igitur dicendum malum Deus Veteris Testamenti,
quia loquebatur sicut Deus Novi Testamenti.
Item ad idem :Deus ille dicit Geneseos primo (3,22) : "Videte ne forte sumat de
ligno vite, etc…". Deus autem Novi Testamenti dicit Apocalypsis primo (2,7). Ille prohibet,
iste promittit, ergo contrarii sunt ad invicem.
Solutio : Adam qui prohibetur a ligno vite, constat quod erat victus, non victor. Deus
autem Novi Testamenti promittit vincenti edere de ligno vite. Ergo nulla est contrarietas.
Item ad idem Geneseos primo (1,1) : "Tenebre erant super facie abyssi, dixitque
Deus : Fiat lux". Ergo Deus Veteris Testamenti incepit a tenebris et finivit in lucem. Ergo est
tenebrosus, ergo est malus qui prius fecit tenebras quam lucem.
Solutio : Constat quod Deus qui illuminat corda fidelium est bonus, sed ille Deus qui
incepit a tenebris et finivit in lucem est idem qui illuminat corda fidelium, sicut dicit
Apostolus Corinthiorum quarto (II Cor. 4,6) : "Deus qui dicit de tenebris lumen
splendescere (scilicet qui dicit : Fiat lux et facta est lux, ille, inquam) illuxit in cordibus
nostris ad illuminationem scientie claritatis Dei". De alio enim non habes quod fecerit
lumen de tenebris nisi Deus Veteris Testamenti, sed ille illuxit in cordibus fidelium. Ergo est
bonus.
Item ad idem Geneseos tertio (3,15) : "Inimitias ponam inter te et mulierem et
inter semen tuum et semen mulieris". Ecce Deus Veteris Testamenti seminator est
discordie et inimicitie. Deus autem Novi Testamenti dator est pacis et solutor
inimiciarum, sicut legitur Colo. Primo (Col. 1,19) "Quoniam in ipso omnem
plenitudinem Deitatis habitare, et per ipsum reconciliari omnia in ipsum, sive in celis
sive que in terris sunt". (F° 94 r°) Ecce ille seminat inimicitias, iste vult omnia reconciliare et
pacificare in se. Ergo sunt contrarii sibi.
Solutio : Hoc quod dicit Apostolus "omnia" querendo autb est universale aut
particulare. Si dicit universale, ergo animalia, aves, demones et omnes homines. Sed hoc
falsum est, quia non omnes salvabuntur. Constat ergo quod particulariter dixit de aliquibus.
Propter hoc ergo non sequitur quod voluerit Deus Novi Testamenti reconciliari inter mulierem
et serpentem et semen eius qui decepit eam. Intelligendum est ergo omnia tantum de
predestinatis et electis, ut sit accomoda distributio.
Item Geneseos tertio (3,17) : "Maledicta terra in opere tuo". Ecce Deus Veteris
Testamenti maledicit terram quam Deus Novi Testamenti benedicit (Ps 84,2) :
"Benedixisti Domine terram tuam". Ergo sunt contrarii.
Solutio : Aut (F° 94 v°) Deus loquitur de illa terra quam maledixit Deus Veteris
Testamenti, aut de alia. Si de illa, et illam benedixit Dominus Deus prophetarum. Ergo illa
terra bona et a bono conditore facta : non enim videtur quod bonus benedicerit aliquo modo
opus mali Dei. Ergo cum benedicat, bonum est opus, et operator eius, sed illam fecit Deus
Veteris Testamenti. Ergo ille est bonus.- Sedb de alia loquitur, non sunt ergo in hoc contrarii
Deus Veteris Testamenti et Deus bonus prophetarum. Primo quia dixit : "terram tuam quam tu
creasti vel fecisti", constat quod dirigebat sermonem ad Deum bonum prophetarum. Ergo ille
est qui creavit et fecit terram. Sed idem Deus Veteris Testamenti. Ergo non sunt contrarii.
Preterea si dicis : Qualis est Deus Veteris Testamenti qui maledixit terram, et ego quero qualis
est Deus prophetarum qui benedixit ter- (F° 95 r°) ram, qui ira et indignatione afficitur.
Dicitur enim ibidem : "Avertisti ab ira indignationis", et iterum : "Averte iram tuam a nobis"
(Ps. 77,49; 84,4). Dicimus ergo quod illa maledictio non fuit culpe, sed pene, et etiam dicerec
maledicta, id est mala pene et laboris addicta. Inde sequitur : "In sudore vultus, etc…" (Gen.
3,17) et iterum : "Terra germinet tibi spinas et tribulos". Simile maledictum habetur
Galatarum secundo (3,13) : "Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis
maledictum", id est malo pene additus. Preterea qualis est Deus Veteris Testamenti qui
maledixit terram, talis est Deus Novi Testamenti quid maledixit ficum, et aruit, et dicturus est
in Iudicio : "Ite, maledicti in ignem eternum" (Mat. 25,41).
Item Genes. (17,14) : "Omnis anima que circumcisa non fuerit peribit de populo suo".
Apostolus autem econtra prohibet Gala. (5,2) : "Si circumcidimini Christo, nichil (F° 95
v°) vobis prodest". Ergo iste contrarius illi.
Solutio : Distingue tempora et concordabitis scripturas. Illud aute prcceptum est ante
tempus gratie; istud est in tempore gratie. Preterea circuncisio fuit figura circuncisionis
spiritualis duplicia, sicut culpe et pene, culpe scilicet quoad animam, que facta est per
baptismum Christi in Ecclesia, et pene, que facta est in corpore Christi in die resurrectionis;
veniente igitur Veritate, debuit cessare figura.
Item ad idem Exodii undecimo (Ex. 3,21-22) : "Postulet unusquisque a vicino suo et
unaquaque a vicina sua vasa aurea et argentea". Ecce Deus Veteris Testamenti precipit
rapinam. Deus aute Novi Testamenti "non rapinam arbitratus est" ut dicit Apostolus
(Phil. 2,6). Ergo sunt contrarii.
Solutio : Deus Veteris Testamenti non dicit "rapiet", sed "postulet" unusquisque,et
postea subdit : " Et Dominus (F° 96 r°) dabit vobis gratiam in conspexu Egiptorum". Per
gratiam Christi excluditur fraus et dolus. Preterea cum scirent eos asportare vasa,
compellebant eos exire cum vasis, que quidem auferre ab eis poterant, cum fortiores illis
essent, scientibus et volentibus dolus non inferebatur. Preterea cum omnia illa erant unius
Dei iuxta illud : "Domini est terra et plenitudo illius" (Ps. 23,1), scilicet aurum et
argentum, cur non licuit ei de re sua facere quod voluit, quemadmodum et dicit Deus
Novi Testamenti : "Aut non licet mihi quod volo facere ?" (Math. 20,25). Dominium igiur
Dei excludit rapinam, quia eius imperio omnia dividuntur. Preterea cum Ebrei liberi
Egiptiis multo tempore servissent, iuste poterunt Deo iubente mercedem sui laboris
vindicare.
Item ad idem Matthei quinto (5,43) : "dictum est antiquis : diliges proximum
tuum et odio habebis inimicum tuum", sed constat (F° 96 v°) quod hoc dictum est a Deo
Veteris Testamenti. Deus autem Novi Testamenti dicit : "diligite inimicos vestros", igitur
contrariantur sibi invicem.
Solutio : Verum est quod dictum est antiquis a Deo Veteris Testamenti : diliges
proximum tuum…, sed hoc : "odio habebis inimicum tuum, asserit Deus, dictum, sed a
quo, ego nescio,quia in tota Lege hoc non invenies scriptum, nisi forte secundum aliam
translationem, quod intelligendum est iuxta hoc quod alibi dicitur :"oculum pro oculo, et..."ut
ibidem dicitur Mathaeo (Math. 5,43; 5,38) vel subtraendo officia humanitatis, quod est
inferius permissum, non preceptum, quia potius invenies e contrario dictum a Deo Veteris
Testamenti Exo. Vicesimo tertio (23,4) : "Si occurreris bovi et asino inimico tuo erranti
reduces eum", et ibidem : "Si videris asinum odientis te sub onere iacere non permittas,
sed levabis cum eo" (23,4).
Item (F° 97 r°) ibidem (Lev. 19,7) : Non oderis fratrem tuum in corde tuo", et
iterum : "non queres ultiones et ne memineris iuiurie civium tuorum". Ecce Deus Veteris
Testamenti sanctus et pius idem dicit quod Deus Novi Testamenti, scilicet "diligite
inimicos vestros, benefacitis his qui oderunt vos", quia vult ut non soluma ulciscamur
iniuriam illatam, sed etiam ut non recordemur eius.
Item ad idem Mathei quinto (5,38) : "Dictum est antiquis : oculum pro oculo etc...
Ego autem dico vobis non resistere malo, sed quis te percusserit etc...". Ecce ille Deus
vindictam, iste veniam imperat. Ergo sunt contrarii.
Solutio : Ad hoc et ad omnia similia que in Evangelio reperiuntur quero prius si
est adversatum et destructivum precedentium. Si dicit quod non, habeo propositum, quod
non est adversatio vel contrarietas inter Deum Veteris Testamenti et Novi Testamenti. Si dicit
ita (F° 97 v°) est, contra supra dixit :"dictum est antiquis : non occides. Ego autem …", velpotest dici et melius quod idem dictum est iudicibus, ut scilicet facerent talem vindictam in
malefactoribus. Hoc autem, scilicet non resistere malo dictum est subditis, scilicet illis quibus
malum infertur ab aliis, et non est contrarietas. Et quod ita sit satis apparet ex textu Exo.
vicesimo primo. Quomodo intelligis : non resistere malo ? Necessarie habes dicere : non
resistere malo , id est non revendicare, et ita verum est. Et hoc idem precipit Deus
Veteris Testamenti (Lev. 19,18) Levitici decimo nono : "Non queras ultionem, etc…".
Dico autem quod istud est consilium Novi Testamenti non resistere malo, quod probatur
per hoc quod dicitur sequenter : "Si quis te percusserit". Hoc vero ipse Christus in se non
servavit, sed dixit (Joh. 18,23) : "Si male locutus sum, perhibe, etc…". Si dicis : Deus non
astringitur legibus suis, sicut nec rex terrestris, audi Apo- (F° 98 r°) tolum eius Paulum,
Actu vicesimo primo (23,3) cum percuteretur non dedit aliam maxillam, sed dixit:
"Percutiet te Deus, paries dealbata". Non fuit hoc prebere maxillam. Quod autem
debeat ibi esse "percutiat" et non "percutiet" probatur per hoc quod sequitur :
"Summum sacerdotem Dei maledicis ?" (23,4). Paulus autem non dixit : "non maledixi",
sed dixit "nescivi", id est non approbavi quod princeps est sacerdotum, quia contra Legem
precipiebat eum percuti. Ex his potest hoc esse consilium, non preceptum.
Item dicit ibi "oculum pro oculo" quod lex non est fomes furoris sed limes. Non enim
precepit Deus Veteris Testamenti vindictam, sed si infirmitate humana ad eam deveniatur,
limitavit eam ne pro uno oculo vindicaret in duos. Dicimus ergo quod li autem non est
adversativum, nec destructivum, sed resistivum. Nulli autem private parere licuit revindicare
seda (F° 98 v°) Legem, nisi in uno casu, scilicet si occisi frater inveniebat occisorem iuxta
urbem refugii, tunc licebat ei illum occidere. Hec autem licentia restringitur per illud "autem".
Item ad idem Exodii vicesimo primo (21,23) dicit Deus Veteris Testamenti : "si
occiderit quispiam proximum suum, dabit animam pro anima". Deus aute Novi Testamenti
dicit Luce (9,56) : "Non veni animas perdere sed salvare".
Solutio : Ibi sumitur anima pro vita corporali, non pro spiritu humano, qui ab
homine occidi non potest. Unde Paulus in Actibus (20,24) : "Non facio animam meam
pretiosorem quam me". De vita ergo corporali id intelligitur "anima pro anima". Justitia est
enim ut quis alium privavit vita corporali, ipse privatur propria vita. Deus autem Novi
Testamenti (F° 99 r°) intellexit de spiritibus humanis. Non sunt ergo contrarii.
Item Ioannis primo (1,18) "Nemo Deum vidit unquam", et ad Thimoteosb (I Tim. 6)
"Quem nullus hominum vidit". At e contrario Deus Veteris Testamenti dicit Deuter.
Tertio (Num. 12,6) "Si quis fuerit inter vos propheta, etc…" et paulo post : ut non talis
servus meus Moyses etc…", et infra : "ore ad os loquiturb ei, et palam non per enigmata
et figuras Deus videt".
Solutio : Deum nullus mortalis vidit in sua existentia in isto statu mortalitatis, iuxta illud :
"Non videbit me homo, et vivet" (Ex. 33,20), vita scilicet corporali, sed in subiecta
creatura, scilicet in specie angelica, visus est, sicut legitur Actuum septimo (7,30) quod
apparuit ei angelus in igne flamme rubi", et cum vellet appropinquare, "facta est vox
Domini ad eum, dicens ; Ego Deus patrum tuorum". Ad hoc facit quod Christus dicit
Iohannis decimo quarto (14,8) quod Philippus (F° 98 v) diceret Domino : "ostende nobis
Patrem, et sufficit nobis". Philippe, inquit, qui videt me vidit et Patrem meum, quia Pater
in me est". Se ostendit Patrem non in sua essentia, sed in se creatura in quantum homo.
Item ad idem Levitici vicesimo sexto (26,7) : "Persequemini inimicos vestros" et e
contra Mathei quinto (5,9) : "Beati qui persecutionem patiuntur", et iterum : "Cum vos
persecuti fuerint in unam civitatem, fugite in aliam". Ille precipit persequi inimicos, iste
fugere.
Solutio : Iste docet pati persecutionem propter iustitiam. Ille precipit persequi
inimicos propter iustitiam. Unde non sunt contrarii.
Item Deus Veteris Testamenti precipit sibi immolari animalia et in illis
delectabatur sacrificiis. Deus autem prophetarum scilicet Deus Novi Testamenti secundum
aliam translationem dicit in Psalmo (38,9) : "Hostiam (F° 100 r°) et oblationem noluisti,
corpus autem aptasti mihi, holocaustomata pro peccato tibi non placeant". Ille Deus talia
precipit, iste respuit, ergo, etc…
Solutio : Propheta qui hec verba dicit : "Hostiam et oblationem etc…" ad tempus
gratie respicit, ad tempus Christi quo omnia cessare debuerunt alia. Et quod ad illud
tempus referantur ipsa verba, probanta per litteram quam inducit Apostolus que habetur
Hebr. nono (Heb. 10, 1) : Ingrediens enim mundum dicit : "Hostiam et oblationem
noluisti etc…". Patet ergo quod Spiritus sanctus, ymo ipse Christus et propheta in persona
Christi loquebantur hec verba, ac si esset in tempore ingressus Christi in mundo. Nam ei
omnia futura erant et presentia. Nos autem de plano concedimus quod hec omnia legalia
sacrificia post adventum Christi cessare debuerunt, quemadmodum legitur ad
Colossenses (2,17) quod fuerunt "umbra futurorum, corpus autem Christi", et
Romanorum sexto (7,4) : "Vos autem mortificati estis Legi per corpus Christi. Postquam enim
venit corpus cessavit umbra.
Item ad idem Deuteronomii decimo tertio (13,8) : Si surrexerit de medio tui
prophetes, etc…, et ita interficietur", et iterum : "non parcet ei oculus tuus ut miseraris et
occultes eum, sed statim interficies". Deus autem Novi Testamenti econtra dicit : Estote
misericordes etc..." (Luc 6,36), ille non misereri, ergo, etc…
Solutio : Deus Veteris Testamenti precipit hereticum interfici per verba que obiicis, ut
patet ex ipsa littera : "locutus est, inquit, ille propheta, ut non averteret eos, etc…" . Hoc
autem preceptum Veteris Testamenti confirmatum est in Novo Testamento (F° 101 r°) prima
Thimotei primo (I Tim. 1,8) : "Scimus autem quia bona est Lex, si quis ea legitime utatur,
scientes hoc quoniam iusto non est Lex posita sed iniustis et non subditis, patricidiis,
homicidis, etc...", que omnia etiam in Lege prohibentur et iudicare iubentur. Ecce Lex que
precepit vindictam de talibus confirmata est in Testamento Novo per Apostolum. Quod autem
Deusb dicit (Lc 6,38) : "Estote misericordes" privatis personis dicit "miserestisc iustitie", qui
quid tunc misericordes esse debent affectu compassionis, quia ita operibus Domini debet esse
misericordia et veritas. Misericordia autem nunquam debet iustitiam impedire.
(HERETICUS CONTRA MATHEUMe) – Deus Veteris Testamenti (F° 101 v°) dicit
Gen. 9,1) : "Crescite et multiplicamini", Geneseos octavo. Deus autem Novi Testamenti
dicit Luce decimo octavo (21,23) : "Veh pregnantibus et nutrientibus in diebus illis", et in
eodem vicesimo (23,29) : "Beate steriles, que non gerentf.. Item Mathei quinto : "Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, etc...". Ecce iste precipit coitum, iste
prohibet omnem cohitum, tam uxoris quam mulieris alterius. Mulier enim utile est
unuma.. Igitur ipsi sunt sibi contrarii.
Solutio : Deusb non dixit "Beate steriles", sed "venient dies in quibus dicent :
"Beate steriles", et predicit destructionem Iherusalem, de qua etiam legitur Luce decimo
octavo (21,20) : "Cum videritis Iherusalem circumdari ab exercitu, tunc scitote quia
prope est desolatio eius; tunc qui in Iudea sunt fugiant, etc…" Et infra : "Veh autem
prenantibusc et nutrientibus, quia (F° 102 r°) dicit "Beate steriles,", quare expedite erant ad
fugam. Ve autem dupliciter pregnantibus et nutrientib us in illis diebus, unum Ve quia
parvuli qui pendent ad ubera et qui sunt in utero ab uberibus distrahi et occidi. Propter
hoc nihil habes contra Matheumd nec habes quod fecunde sint maledicte, quare dicit
"Beate steriles".
Ad id : "Qui viderit mulierem etc…", intelligi debet de muliere non uxorata, quod
potest ex vilitate, quare dixerat Deusc "Dictum est antiquis : non moecaberis. Ego autem
etc…". Unde concupiscengtiam aliene non proprie prohibet Dominus, et sic non sunt
contrarii.
Item Mathei vicesimo, Lucce vicesimo secundo (Math. 20,25; Lc 22,25) "Scitis
quaree principes gentium eorum et qui maiores sunt etc..." et postea primaf : "non :ita erit
inter vos" sicut inter gentes. Ecce iste reprobat principatum et dominationem, ille probat,
etc…
Solutio : Lege precedentiag et videbis causam quare Deus sic locutus est. Dicitur
enim Mathei vicesimo (Lc 22,24) quaref "facta est contentio inter illos in via, quis eorum
videretur esse maior", et tunc Dominus per illa verba reduxit eos ad humilitatem. Non
autem dixit : non hoc erit inter vos, scilicet prelatio, sed non erit ita inter vos sicut inter
gentes, ut qui maiores sunt velint propter hoc dominari, sed potius qui maior erit inter vos sit
sicut minister, "sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare" (Math. 20,28).
Unde dicit Angelus : "Ille autem qui preest non se existimat caritate dominante, sed caritate
serviente felicem"h.
DE USURA – (F° 103 r°) Item Deuteronomii decimo quinto (15,6) : "Multis
gentibus hic concedit usuram. Deus autem Novi Testamenti prohibet in Luce sexto
(6,35): "Date mutuum nihil inde sperantes". Ergo sunt contrarii.
Solutio : Fenerari equivocum est ad mutuum et ad usuram. Cum autem dicitur :
"Fenerabis multis gentibus, intelligendum est ex ipsa littera, id est mutuabitis. Sequitur
enim : Et tu a nemine mutuum accipies", et infra : "Aperies manum tuam et dabis
mutuum, quod dabis, ita habebis si precepta mea servaveris, ita quod aliis mutuabis, etiam
gentibus, et tu a nullo mutuum accipies.
QUEDAM OBIECTIONES HERETICORUM ET RESPONSIONES CHRISTIANORUM
- florence.yvonne
- [ Aucun rang ]
- [ Aucun rang ]
- Messages : 8941
- Enregistré le : 15 sept.05, 21:09
- Localisation : montpellier
QUEDAM OBIECTIONES HERETICORUM ET RESPONSIONES CHRISTIANORUM
Ecrit le 19 juil.06, 04:13Qui est en ligne
Utilisateurs parcourant ce forum : Aucun utilisateur enregistré et 9 invités